Home 🎬 Bollywood 🎡 Pakistani 🎀 English Pop

All Star in Classical Latin

πŸ‘€ The_miracle_aligner feat. Stantough β€’ 🎼 All Star in Classical Latin β€’ ⏱️ 3:31
🎡 1693 characters
⏱️ 3:31 duration
πŸ†” ID: 11117224

πŸ“œ Lyrics

Olim aliquis mi dixit,
fati rapturi sunt me,
non sum acutior gladius in harena.
Me reiciebat sine verbo,
statim pollice verso
putares Caesarem in spectaculo.

Anni veniunt et continuo veniunt,
mores stringunt sed non impediunt,
stultum non vivi ad delectandum
prudentior fio, at ineptus vocandus.
multa facienda, multa spectanda,
ergo semitae sunt non vitandae.
Non cognosces si non iveris,
Non lucebis, si non nitueris.

Hercle, tu es victor,
i et accipe palmam,
Hercle, es imperator,
i et accipe triumphum.
Omnia micantia aurum.
Caudata sidera devertunt mala tempora.

Frigidus locus et, aiunt, frigidior,
es vinctus, eo peius, quo adultior,
sed augures volunt differre:
aiunt unam hirundinem facere ver.
Ambulamus gelu tabescens,
Mare incaluit, vide me natantem.
Meus mundus fervet, qualis est tuus?
Mi placet et id numquam fastidiam!

Hercle, tu es victor,
i et accipe palmam,
Hercle, es imperator,
i et accipe triumphum.
Omnia micantia aurum.
Caudata sidera devertunt mala tempora.

Hercle, tu es victor,
i et accipe palmam,
Hercle, es imperator,
i et accipe triumphum.
Omnia micantia aurum.
Caudata sidera…

Olim aliquis caballum
petivit qui esset firmum.
β€œIpse valde volo fugere hinc.”
Dixi β€œEgo quoque!
Volo firmum caballum ipse.”
Animum et caelum muta, age!

Anni veniunt et continuo veniunt,
mores stringunt sed non impediunt,
stultum non vivi ad delectandum
prudentior fio, at ineptus vocandus.
multa facienda, multa spectanda,
ergo semitae sunt non vitandae.
Non cognosces si non iveris,
Non lucebis, si non nitueris.

Hercle, tu es victor,
i et accipe palmam,
Hercle, es imperator,
i et accipe triumphum.
Omnia micantia aurum.
Caudata sidera devertunt mala tempora.

⭐ Rate These Lyrics

β˜†β˜†β˜†β˜†β˜†
Average: 0.0/5 β€’ 0 ratings