Home 🎬 Bollywood 🎵 Pakistani 🎤 English Pop

Adoro Te Devote

👤 Juliano Ravanello 🎼 Juliano Ravanello Songs ⏱️ 6:13
🎵 903 characters
⏱️ 6:13 duration
🆔 ID: 11899337

📜 Lyrics

Adoro te devote, latens Deitas
Quæ sub his figuris vere latitas
Tibi se cor meum totum subjicit
Quia te contemplans totum deficit

Visus, tactus, gustus in te fallitur
Sed auditu solo tuto creditur
Credo quidquid dixit Dei Fílius
Nil hoc verbo veritatis verius

In cruce latebat sola Deitas
At hic latet simul et humanitas
Ambo tamen credens atque confitens
Peto quod petivit latro pœnitens

Plagas, sicut Thomas, non intueor
Deum tamen meum te confiteor
Fac me tibi semper magis credere
In te spem habere, te diligere

O memoriale mortis Domini!
Panis vivus, vitam præstans homini!
Præsta meæ menti de te vivere
Et te illi semper dulce sapere

Pie pellicane, Jesu Domine
Me immundum munda tuo sanguine
Cujus una stilla salvum faceret
Totum mundum quit ab omni scelere

Jesu, quem velatum nunc aspicio
Oro fiat illud, quod tam sitio
Ut, te revelata cernens facie
Visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen

⏱️ Synced Lyrics

[01:01.31] Adoro te devote, latens Deitas
[01:10.55] Quæ sub his figuris vere latitas
[01:20.88] Tibi se cor meum totum subjicit
[01:30.73] Quia te contemplans totum deficit
[01:42.09] Visus, tactus, gustus in te fallitur
[01:52.85] Sed auditu solo tuto creditur
[02:02.16] Credo quidquid dixit Dei Fílius
[02:12.01] Nil hoc verbo veritatis verius
[02:22.88] In cruce latebat sola Deitas
[02:32.87] At hic latet simul et humanitas
[02:41.59] Ambo tamen credens atque confitens
[02:51.81] Peto quod petivit latro pœnitens
[03:04.50] Plagas, sicut Thomas, non intueor
[03:14.12] Deum tamen meum te confiteor
[03:23.19] Fac me tibi semper magis credere
[03:34.16] In te spem habere, te diligere
[03:46.32] O memoriale mortis Domini!
[03:55.03] Panis vivus, vitam præstans homini!
[04:04.35] Præsta meæ menti de te vivere
[04:14.00] Et te illi semper dulce sapere
[04:27.01] Pie pellicane, Jesu Domine
[04:34.54] Me immundum munda tuo sanguine
[04:44.90] Cujus una stilla salvum faceret
[04:55.14] Totum mundum quit ab omni scelere
[05:07.82] Jesu, quem velatum nunc aspicio
[05:16.98] Oro fiat illud, quod tam sitio
[05:26.51] Ut, te revelata cernens facie
[05:37.03] Visu sim beatus tuæ gloriæ. Amen
[05:59.32]

⭐ Rate These Lyrics

Average: 0.0/5 • 0 ratings