Home ๐ŸŽฌ Bollywood ๐ŸŽต Pakistani ๐ŸŽค English Pop

Ad honorem tui Christi

๐Ÿ‘ค Estampie โ€ข ๐ŸŽผ Ludus Danielis โ€ข โฑ๏ธ 4:02
๐ŸŽต 1056 characters
โฑ๏ธ 4:02 duration
๐Ÿ†” ID: 13623082

๐Ÿ“œ Lyrics

Ad honorem tui, Christe,
Danielis ludus iste
In Belvaco est inventus,
Et invenit hunc juventus

(Dum venerit Rex Balthasar,
PRINCIPES SUI cantabunt ante eum hanc prosam:)

Astra tenenti cunctipotenti turba virilis
Et puerilis contio piaudit
Nam Danielem multa fidelem et subiisse
Atque tulisse firmiter audit
Convocat ad se rex sapientes, grammata
Dextrae quid sibi dicant, enucleantes
Quae quia scribae non potuere solvere regi,
Illico muti conticuere
Sed Danieli scripta legenti mox patuere,
Quae prius illis clausa fuere
Quem quia vidit prevaluisse Balthasar illis,
Fertur in aula praeposuisse
Causa reperta non satis apta destinat illum
Ore leonum dilacerandum
Sed, Deus, illos ante malignos in Danielem
Tunc voluisti esse benignos
Huic quoque panis, ne sit inanis,
Mittitur a te praepete vate prandia dante

(Tunc ascendat Rex in sedium, et SATRAPAE ei applaudentes dicant:)

Rex, in aeternum vive!

(Et rex aperiet os suum dicens)

Vos qui paretis meis vocibus,
Afferte vasa meis usibus,
Quae templo pater meus abstulit,
Judaeam graviter cum perculit

โญ Rate These Lyrics

โ˜†โ˜†โ˜†โ˜†โ˜†
Average: 0.0/5 โ€ข 0 ratings