Audite principes
๐ต 858 characters
โฑ๏ธ 3:00 duration
๐ ID: 13623089
๐ Lyrics
Rex, in aeternum vive!
(Tunc Duo flexis genibus secreto dicent regi,
ut faciat accersiri Danielem, et REX jubeat eum adduci:)
Audite, principes regalis curiae,
Qui leges regitis totius patriae
Est quidam sapiens in Babylonia,
Secreta reserans Deorum gratia
Ejus consilรฎum regi complacuit,
Nam prius Balthassar scriptum aperuit
Ite velociter, ne sit dilatio;
Nos uti volumus ejus consilio
Fiat, si venerit, consiliarius
Regis et fuerit in regno tertius
(Legati, invento Daniele, dicent haec ex parte eius:)
Ex regali venit imperio,
Serve Dei, nostra legatio
Tua Regi laudatur probitas,
Te commendat mira calliditas
Per te solum cum nobis patuit
Signum dextrae, quod omnes latuit
Te Rex vocat ad suam curiam,
Ut agnoscat tuam prudentiam
Eris, supra ut dicit Darius,
Principalis consiliarius
Ergo veni, jam omnis curie
Praeparatur ad tua gaudie
(Et Daniel:)
(Tunc Duo flexis genibus secreto dicent regi,
ut faciat accersiri Danielem, et REX jubeat eum adduci:)
Audite, principes regalis curiae,
Qui leges regitis totius patriae
Est quidam sapiens in Babylonia,
Secreta reserans Deorum gratia
Ejus consilรฎum regi complacuit,
Nam prius Balthassar scriptum aperuit
Ite velociter, ne sit dilatio;
Nos uti volumus ejus consilio
Fiat, si venerit, consiliarius
Regis et fuerit in regno tertius
(Legati, invento Daniele, dicent haec ex parte eius:)
Ex regali venit imperio,
Serve Dei, nostra legatio
Tua Regi laudatur probitas,
Te commendat mira calliditas
Per te solum cum nobis patuit
Signum dextrae, quod omnes latuit
Te Rex vocat ad suam curiam,
Ut agnoscat tuam prudentiam
Eris, supra ut dicit Darius,
Principalis consiliarius
Ergo veni, jam omnis curie
Praeparatur ad tua gaudie
(Et Daniel:)