Jubilemus
๐ต 990 characters
โฑ๏ธ 1:52 duration
๐ ID: 13623159
๐ Lyrics
Jubilemus Regi nostro magno ac potenti!
Resonemus laude digna voca competenti!
Resonet jocunda turba solemnibus odis!
Cytharizent, plaudant manus, mille sonent modis!
Pater ejus destruens Judaeorum templa,
Magna fecit, et hic regnat ejus per exempla
Pater ejus spoliavit regnum Judaeorum;
Hic exaltat sua festa decore vasorum
Haec sunt vasa regia, quibus spoliatur
Jerusalem, et regalis Babylon ditatur
Praesentemus Balthasar ista Regi nostro,
Qui sic suos perornavit purpura et ostro
Iste potens, iste fortis, iste gloriosus,
Iste probus, curialis, decens et tormosus
Jubilemus Regi tanto vocibus canoris;
Resonemus omnes una laudibus sonoris
Ridens plaudit Babylon, Jerusalem plorat;
Haec orbatur, haec triumphans Balthasar adorat
Omnes ergo exultemus tantae potestati,
Offerentes Regis vasa suae majestati
Tunc principes dicant:
Ecce sunt ante faciem tuam.
(lnterim apparebit dextra in conspectu regis scribens in
pariete: "Mane, Thechel Phares";
quam videns REX stupefactus clamabit):