Numquid Dari observari
๐ต 813 characters
โฑ๏ธ 1:30 duration
๐ ID: 13623180
๐ Lyrics
Numquid, Dari, observari statuisti omnibus
Qui orare vel rogare quicquam a numinibus
Ni te Deum, illum reum daremus leonibus
Hec edictum sic indictum fuit a principibus
(Et rex nesciens, quare hec dicerent, respondet:)
Vere jussi me omnibus
Adorari a gentibus
(Tunc illi adducentes Danielem, dicent regi:)
Hunc Judaeum suum Deum
Danielem vidimus
Adorantem et precantem
Tuis spretis legibus
(Rex volens liberare Danielem, dicet:)
Nunquam vobis concedatur,
Quod vir sanctus sic perdatur
(Satrapae hec audientes ostendent ei legem, dicentes:)
Lex Parthorum et Medorum jubet in annalibus
Ut qui sprevit, quae decrevit
Rex, detur leonibus
(Rex hec audiens velit, nolit, dicet:)
Si sprevit legem, quam statueram,
Det poenas ipse, quas decreveram.
(Tunc satrapae rapient Danielem, et ille respiciens regem, dicit:)