Home ๐ŸŽฌ Bollywood ๐ŸŽต Pakistani ๐ŸŽค English Pop

Rex tua nolo munera

๐Ÿ‘ค Estampie โ€ข ๐ŸŽผ Ludus Danielis โ€ข โฑ๏ธ 3:50
๐ŸŽต 850 characters
โฑ๏ธ 3:50 duration
๐Ÿ†” ID: 13623193

๐Ÿ“œ Lyrics

Rex, tua nolo munera
Gratis solvetur littera
Est autem haec solutio:
Instat tibi confusio
Pater tuus prae omnibus
Potens olim potentibus
Turgens nimis superbia
Dejectus est a gloria
Nam cum Deo non ambulans
Sed sese Deum simulans
Vasa templo diripuit
Quae suo usu habuit
Sed post multas insanias
Tandem perdens divitias
Forma nudatus hominis
Pastum gustavit graminis
Tu quoque ejus filius
Non ipso minus impius
Dum patris actus sequeris
Vasis eisdem uteris
Quod quia Deo displicet
Instat tempus quo vindicet
Nam scripturae indicium
Minatur jam supplicium
Et Mane, dicit Dominus
Est tui regni terminus
Thechel libram significat
Quae te minorem indicat
Phares, hoc est divisio
Regnum transportat alio

(Et rex:)
Qui sic solvit latentia, ometur veste regia

(Sedente Daniele luxta Regem,
induto omamentis regalibus, exclamabit rex ad principem militie:)

โญ Rate These Lyrics

โ˜†โ˜†โ˜†โ˜†โ˜†
Average: 0.0/5 โ€ข 0 ratings