Home ๐ŸŽฌ Bollywood ๐ŸŽต Pakistani ๐ŸŽค English Pop

Vision (O euchari in leta via)

๐Ÿ‘ค Hildegard von Bingen โ€ข ๐ŸŽผ Vision: The Music of Hildegard von Bingen โ€ข โฑ๏ธ 3:40
๐ŸŽต 1006 characters
โฑ๏ธ 3:40 duration
๐Ÿ†” ID: 1561666

๐Ÿ“œ Lyrics

1a. O Euchari,
In leta via ambulasti
Ubi cum Filio Dei mansisti,
Illum tangendo
Et miracula eius que fecit
Videndo.

1b. Tu eum perfecte amasti
Cum sodales tui exterriti erant,
Pro eo quod homines erant,
Nec possibilitatem habebant
Bona perfecte intueri.
2a. Tu autem in ardenti amore plene caritatis
Illum amplexus es,
Cum manipulos preceptorum eius
Ad te collegisti.

2b. O Euchari,
Valde beatus fuisti
Cum Verbum Dei te in igne columbe
Imbuit,
Ubi tu quasi aurora illuminatus es,
Et sic fundamentum ecclesie edificasti.

3a. Et in pectore tuo
Cat dies
In quo tria tabernacula
Supra marmoream columpnam stant
In civitate Dei.

3b. Per os tuum Ecclesia ruminat
Vetus et novum vinum,
Videlicet poculum sanctitatis.

4a. Sed et in tua doctrina
Ecclesia effecta est racionalis,
Ita quod supra montes clamavit
Ut colles et ligna se declinarent
Ac mamillas illius sugerent.

4b. Nunc in tua clara voce
Filium Dei ora pro hac turba,
Ne in cerimoniis Dei deficiat,
Sed ut vivens holocaustum
Ante altare Dei fiat.

โญ Rate These Lyrics

โ˜†โ˜†โ˜†โ˜†โ˜†
Average: 0.0/5 โ€ข 0 ratings